Ejemplo de una ventana modal, con un extracto de la obra "Sobre el fin del bien y del mal", de Marco Tulio Cicerón.
[5] "Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. An eum locum libenter invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? Suo enim quisque studio maxime ducitur. Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum alunt declamare solitum Demosthenem, ut fremitum assuesceret voce vincere. Modo etiam paulum ad dexteram de via declinavi, ut ad Pericli sepulcrum accederem. Quamquam id quidem, infinitum est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus."
Extracto de: "Sobre el fin del bien y del mal", libro cinco, de Marco Tulio Cicerón (https://www.thelatinlibrary.com/cicero/fin.shtml).